Flora orientalis, sive, Enumeratio plantarum in Oriente a Graecia as Indiae Fines (1872)
Edmond Boissier

pp. 675-676

§ 4. — Gallicae.

14. R. Gallica (L Sp. 704) humilis rhizomate repente caules numerosos edente, aculeis aliis setaceis rectis setis glanduliferis mixtis aliis validioribus subfalcatis, caulium vetustorum nullis, stipulis conformibus lineari-oblongis, foliolis majusculis coriaceis ellipticis vel subrotundis subduplicato-serratis subtus pallidis et saepe pubescentibus, floribus 1-2 terminalibus magnis, pedunculis et tubo calycino plerumque setoso-hispidis, laciniis pinnatifidis corollā saturate purpureā brevioribus, fructu subgloboso cartilagineo apice nudo ♄. R. pumila Jacq. Austr. tab. 198. — R. Austriaca Crantz Austr. II, p. 86.

Hab. in nemorosis siccis Peloponnesi prope Patras (herb. Fauché), montis Athos Macedoniae (Griseb!), Anatoliae bor. in monte Alemdagh (Noë!), Armeniae Turcicae (C. Koch), Tauriae et prov. Caucasicarum (M.B. Stev.).

β. pygmaea. — Foliola angustiora acutiora glabrescentia. Caulis magis inermis, fructus ovatus. R. pygmea M.B. Taur. Cauc. I, p. 393. Ic. Pl. Rar. Ross. tab. 2.

Hab. in Tauriâ (M.B.). Non vidi.

Ar. Geogr. Europa media a Belgio, Germaniā ad Hispaniam, Italiam, Dalmatiam, Rossiam mediam et australem.

15. R. centifolia (L. Sp. 704) elata, rhizomate vix stolonifero, aculeis valde inaequalibus aliis setaceis glanduliferis, allis validis basi dilatatis rectiusculis, stipulis conformibus. foliolis magnis flaccidis ellipticis subbiserratis, floribus corymbosis nutantibus carneis, pedunculis valde glandulosis, calycis laciniis pinnatifidis, fructu ovato subpulposo ♄.

Hab. in nemorosis Caucasi orientalis (ex M.B. Taur. Cauc. I. p. 397), in dumosis montis Pie Omar Gudrun Assyriae alt. 3500' specimina semiplena (Haussk!). Specimen in monte Nur Ciliciae a cl. Ky. sub Suppl. no 49 lectum (an spontaneum?), hue quoque spectare videtar.

Affinis R. Gallicae quācum a nonnullis botanicis conjungitur, videtur tamen notis indicatis specifice distincta.

Obs. R. Damascena Mill. Dict. no 15 a praecedente aculeis omnibus validis inaequalibus, sepalis sub anthesi reflexis distincta, ex Syriâ ab auctoribus antiquis oriunda dicitur, sed eam nunquam spontaneam vidi.

p. 687

41. R. ferox (M.B. Taur. Cauc. III, p. 339) pumila ramosissima, ramis erectis, aculeis crebris valde inaequalibus a basi dilatata aduncis, interspersis aliis multo minoribus rectiusculis setisque parvis glanduliferis, foliolis mediocribus 5-7 ovatis vel subrotundo-ovatis glanduloso-biserratis supra glabriusculis subtus copiose glandulosis, floribus terminalibus 2-3 aggregatis rarius solitariis, pedunculis brevibus glanduloso-hispidis, petalis albis basi flavicantibus, calycis tubo glanduloso-setuloso laciniis corolla subbrevioribus glandulosis majoribus pinnatifidis tandem deflexis deciduis, stylis glabris, fructu nudo sanguineo subgloboso ♄. lc. Cent. Ross. tab. 37.— R. Provincialis M.B. Taur. Cauc. I, p. 396 non alior.

Hab in collibus siccioribus Tauriae meridionalis (M.B., Stev. in herb. Ledeb!). Specimen Szowitsianum ex montibus Seidkhodji prov. Aderbidjan Persiae Szow. 273 huc spectare videtur.

Facies R. spinosissinae a qua aculeis et characteribus abhorret, a R. rubiginosâ aculeis crebris, florum colore, stylis glabris, a R. micranthâ statura pumila, aculeis non conformibus, etc., distincta.