In hoc volumine continentur Valerii Cordi (1561) pp. 275-276
Valerius Cordus

Horti Germaniae
authore Conrado Gesnero

Rosae hortenses albae, multiplici, folio passim apud nos in hortis abundát. Earum frutices proceriores sunt, quàm quae rubras serunt. White double garden roses abound with us in gardens. Their bushes taller than that which is called red.
Rosae rubrae urbanae, simplices, vulgares nobis. Item alie ex purpura albicantes, folio multiplici. His diebus in horto amici Rosam vidi dimidia parte candidissimam, altera purpuream. Red rose city, simple folk us. Also partly of purplish white, double variety. In these days, I saw Rose in the garden of the friends of the half part of a very white, and the rest purple.
Rosae Alexandrinae, vel Persicae, vel Damascenae, vulgò Incarnatae dictae, ante annos aliquot rarae nobis, nunc satis frequentes. Lybfarb rosen. Harum rosaria (inquit Nicol. Monardus Hispalensis medicus) nostris maiora & viridiora sunt: foliis amplioribus: aculeis plurimis & acutioribus. Florum numerosam copiam fun dunt: quae foliis quinis aut senis constant, medio inter album & rubrum colore. Ruderatum amàt locum. Seruntur, inciduntur, cremantur, transferuntur sicuti nostra. Harum Rosarum apud Italos, Gallos, Germanos, diversas? gentes nunc est frequens usus, quas Damascenas vocant: quoniam ex Damasco nobilissima Syrie urbe creduntur advectae. Apud nos verò triginta ferè susnt anni, ex quo earú notitiam artigimus. Apud magnates & nobiles fuit in primis in magna aestimatione, exhis rosis medicamentum, (syrupus ex multiplici earum infusione,) vel mel rosaceum, foliatum, &c. nunc verò ubique habetur, ita ut non sine seplasiariorum iactura peririt usus pharmacorum. Haec ille. Sed video Damascenas vel Alexandrinas rosas diversas esse, ut differentiae causa has, Persicas tantùm nominare praestet. Alexandria roses or Persian or Damascus, Commonly called Incarnate, was rarely seen for a number of years, is now quite frequent. Lybfarb rosen. Of these roses (said Nicol. Monardus Seville physician) our greater and greener are: Leaves larger, sharper and more prickles.
Rosae citrinae seu luteae, C. Rurpodius.  
Rosae moschum fragrantes, luteae, K. Augustae luteas alunt in hortis lautiores quidam, quas inodoras esse audio, (& vulpinas cognominari:) frutice tamen odorato, quem vidi illic vir entem iuxta parietes hortorum, odore serè sylvestris Rosae foliorum, quam à vino nostri denominant. Florem siccum tantùm & inodorum vidi. Nunc plantas duas in horto alo: sed non feliciter germinantes, quòd diutius (opinor) in itinere detentae sint; & iam circa solstitium odorem etiam amisisse videntur.  
Rosa muscata, (alia à praecedente,) simplex & multiplex, C. Rosae muscatae vel Damascenae, parvae, simplices, albae, Curtius Lindauviae. Flos est quatuor foliorum tantùm, (ut audio) floret in Italia toto (ferè anno, Augustae vix ante autumnum. Aliae nobiles, densifolio flore, parvo, purpurei coloris diluti, idem. Harum fruticem Augustae etiam vidi, in vase, tanquam à frigore ei metuerent ut recondi sub tectum posset. Earum speciem priorem ese puto, de qua Amatus Lusitanus: Sunt praeterea (inquit) aliae Rosae albae ad citrinum tendentes, parvae, pauca (tria quatuórve) folia habentes, ut & sylvestres quibus similes sunt: quae serè per totum annum in arbore videntur, quas moscatas ab odore, vel Alexandrinas vulgus appellat: aliqui Damascenas. Hae verò odore caput tentant: & potentissimè aluum subducunt, non minus ac Scammonium: ita ut si sex vel octo folia acetario miscueris, totum purgatorium reddas, qua de causa ab illis tanquam pernicioso medicamento naturae vim inferenti, abstinendum suadeo. In Hispania rarò videntur: & ab aliquibus cum incarnatis confunduntur. Haec ille. Audio easdem marinas á nunnullis vocari, alique iam in hortis monachorum presertim & ditiorum hominum, circa Verbanum lacum quoque. Sed fortè genus diversum est. Praestantissimae rosarum quae puniceo colore rubent: proxima laus iis que in rufum (rubrum) candicant, incarnate vulgò dictae: uilissimae albicantes. In quarum tamen genere eae odoratissimae excipiuntur, quae Hetruscis Damascenae, & aliis Moschette vulgò dicuntur. Siquidem non modò  caeteras excellunt quòd colore admodum suavi fragrent, sed quòd etiam magis aluum subductant, Matthiolus. Monachi interpretes Mesuei Nesrin vel Nersin Arabicè hunc fruticem vocant, aliâs Rosam Seni: & è sylvestrium genere esse putant, sicut & incarnatam vel trentaphyllam vulgò dictam à foliis triginta: & albam, quae & centifolia dicatur.  
Rosae Indicae magnae, coloris aurei, Vu. [Hibiscus rosa-sinensis?]  

Rosae sylvestres, Cynosbati vel Cynorrhodi nomine veteribus dictae, passim sepes vivas apud nos replent.

 
Rosa sylvestres alia, humilior, in collibus siccis & apricis, toto frutice suavissime odorato nascitur: unde a vino nostri Winrossle denominant. Hunc cum aliquando in hortuli mei loco umbroso plantassem, probe quidem excrevit, sed odorem amisit. Civis quidam noster partim in ipso muro hortuli sui, partim iuxta, loco aprico, valde procerum & suavissimi odoris, quem nectareum dixerim, hunc fruticem habet: quem annis quam plurimis illic vixisse apparet: a quo ego etiam accepi.  
Rosa sylvestres, à Maio mense denominata vulgo nostris, Meienrosle, colitur quidem in hortis etiam ab aliquibus apud nos: crescit vero sponte ad radicem Albii montis, horae itinere ab urbe: minor, odoratior & praeciosior est Cynorrhodo, in hortis facillime durat. Haec eadem suerit Rosa campestris Tragi, quam Germanice vocat Han rosen / Haber rosen / Feld rosen. Haec inquit magnitudine tum florum, tum foliorum excedit illam cuius folia fragrant: spinis non perinde minacibus. Flores seu Rosae huius fruticis, colore magis rubro & elegantiore tinguntur, odoris (meo quidem iudicio) inter omnia genera suavissimi, tactu pinguiores. Luxuriat hic frutex plerumque in humectis ac minime fertilibus avenaccis agris, aliisque nonnullis dumetis, raro supra tres cubitos assurgens. Serpentibus in terra radicibus se propagat, facileque & nullo negocio plantari potest. Huius species altera (inquit) Rosa prorsus candidas profert: odoris minus iucundi: in siccaneis agrorumque limitibus, & iuxta itinera, Iunio ac Iulio mensibus florens.  
Rosa alpina dicta ab Helvetiis montium incolis, Alprosen/Hunerlaub, &c. Folia Oleae vel Rhododaphnes habet, ruffa parte supina: florem rosei (rubri vel e rubro albicantis) coloris. Frutex duos pedes altus, totus odoratus esi & pinquis. Species eius altera foliolis minimis, Acinariae palustris nostrae (Moossbeere vocant) foliolis persimilia, nascitur in Adula monte Rhaetorum: inde autumno proximo mihi allata, & in hortulo plantata: ubi nunc media hyeme egregie viret, nec perdit folia: duraturam tamen vix spero, altissimis, siccis ventosis & apricis frigidisque locis assvetam. Species haec rarissima est. Prior in plerisque altis montibus reperitur: quam qui Nerion montanum appellant non laudo: nam neque venenosus est, neque siliquatus frutex. [Oleander?]  
appendix 295b  
Rosa moschata, vel Damascena Alexandrinave, Nefrin Serapionis, ut Anguilla ra docet: magno in hortis nobilium quorundam Germaniae virorum, & quidem paucorum, studio colitur: Monspelii (ni fallor) sylvestris exit. Ego nuper ex amplissimo horto generosi & illustris viri domini Geor. Fuggeri horto plantas eius quaturo nactus, plantavi. Flores nondum vidi. Folia minuta & ordine quadruplici bina prosert, quibus nnm in summo accedit. Hyeme superiore plerique isti frutices frigore perierunt.  

Rurpodius was physician in Frankfurt

Nicolás Bautista Monardes (1493 – 10 October 1588) Spanish physician and botanist.

Rose Lists