Flora Boreali-Americana, vol 1, pp. 295-296 (1803)
André Michaux

ICOSANDRIA, POLYGYNIA

ROSA L.

Petala 5. Cal. urceolatus, 5-fidus, carnosus, collo coarctatus. Sem. plurima, hispida, calycis interiori lateri affixa.

CAROLINIANA. R. pumila: caule laevi; aculeis stipularibus binis, acicularibus, petiolis aculeatis; foliolis ovalibus lanceolatisve: fructibus globosis, hispidulis.

OBS. Foliola parvula, plerumque acuta.

HAB. in Georgia et Carolina.

SETIGERA. R. ramis glabris, gemino-aculeatis: foliis 3-5-foliatis, petiolo nervoque aculeolatis: calycis globosi laciniis subpennatim setigeris..

OBS. Foliola glabra, acuminata. Praeter aculeos infra folia geminatos, interdum nonnulli etiam hic et illic rarissime sparsi sunt in ramis.

Datur varietas elatior, aculeis inordinatis; foliolis subtus, praesertim juxta nervos, puberulis; laciniis calycinis rarius setigeris.

HAB. in Carolina inferiore.

LAEVIGATA. R. glaberrima: subgeminatim aculeata: foliis 3-5-foliatis, subenerviis; stipulae angustae mucronibus subulatis: calyce ovato, promisse hispidissimo, laciniis integris.

OBS. Aculei in ramis passim geminati, recurvi; uno in petiolis: foliola lanceolato-ovalia, laevigata: calycis tubus spinis gracilibus longisque hispidus.

HAB. in Georgia.

PENNSYLVANICA. R. caule glabro, passim uncinulis geminatis: foliolis 5-7, oblongo-ovalibus, subtus subincanis; fructu depresso-globoso.

OBS. Petioli interdum passim aculeolati.

HAB. in Pensylvaniae et Novae Angliae.