Rosa rugosa (Species)

Flora japonica sistens plantas insularum japonicarum secundum systema sexuale emendatum redactas ad XX classes, ordines, genera et species (1784) pp. 213-214
Caroli Petri Thunberg
rugosa — R. germinibus globosis glabris, pedunculis caule petiolisque aculeatis, foliis subtus tomentosis.
Iaponice: Ramanas.
Crescit in Miaco, florens mense Maio et Iunio.
Rami teretes, subtomentosi, aculeati aculeis maioribus minoribusque, densissimis, patentibus, albis.
Folia pinnata, cum impari, quadriiuga, rugosa; subtus tomentosa, venosa, rugosa, pollicaria.
Petiolus tomentosus, aculeatus aculeis sparsis, patulis, albis.
Flores solitarii.
Pedunculus tomentosus, aculeatus aculeis tenuissimis, frequentibus, patulis, albis.
Calyx intus tomentosus, extus hirsutus.
Germen globosum, inerme, glabrum.
Differt facile ab ominbus aliis Rosae speciebus:
    α) foliolis obtusis cum acumine, rugosis, tomentosis.
    β) ramis maxime aculeato-hispidis.

(SJH)

Siebold, P.F. de, Zuccarini, J.G., Flora Japonica, t. 28 (1835)

Ohwi: Rosa rugosa (1965)