Rosa beggeriana (Species) []

Enumeratio Plantarum Novarum a Cl. Schrenk Lectarum (1841)
By Cl. Schrenk
pp. 73-74

Rosa Beggeriana Schrenk.
R. (Synstylae DC.; vel. sect. IV. R. nobiles Koch) glaberrima; ramis decumbentibus; aculeis stipularibus rectis; stipulis omnibus conformibus oblongo-linearibus planis, auriculis denticulatis; petiolis aculeatis; foliolis 5-7 (parvis deciduis) oblongis simpliciter argute serratis; pedunculis uni-multifloris calycibusque subglobosis glabris, bracteis latis cinctis; sepalis subintegerrimis; stylis in columnam villosam staminibus breviorem cohaerentibus; ovulis sessilibus.

Proxima forsan R. arvensi, sed diversa aculeis raris stipularibus rectis, foliolis parvis, stylis in columnam brevem villosam cohaerentibus;—a R. Brunonii haud aegre dignoscitur glabritie, aculeis stipularibus rectis, stylorum columna brevi;— a R. moschata aculeis stipularibus rectis, calycibus globosis pedunculisque glaberrimis bracteis latis fultis, sepalis integris totaque facie diversa; a R. multiflora glabritie, stijmlis subintegerrimis, stylis in columnam brevem cohaerentibus; a R. rubifolia aculeis caulinis raris stipularibus rectis, foliolis septenis rarius quinis, nunquam ternis, stylorum columna brevi etc.; a R. stylosa iisdem fere characteribus nec non sepalis integerrimis; a R. setigera aculeis rectis, pedunculis calycibusque laevibus, sepalis integerrimis et stylis in columnam brevem villosam cohaerentibus.

Rami elongati, tenues, decumbentes, aculeis rectis geminatis ad stipularum basin. Petioli tenues, vix puberuli, subtus aculeolis rectis armati. Foliola parva (6-7 lin. longa, 3 lin. lata, rarissime paulo majora, 9 lin. longa et 5 lin. lata), oblonga, acutiuscula, simpliciter serrata, basi integerrima. Pedunculi uni-biflori vel interdum subcorymbosi, bracteis tenuibus oblongis acuminatis glanduloso-serrulatis fulti. Flores parvi, albi vel dilutissime rosei. Calycis tubus globosus; sepala lanceolata, acuminata, apice nunquam dilatata, subintegerrima, superne villosa. Styli coaliti in columnae villosae latae atque brevis formam. Fructus maturi ignoti.

Specimina florifera ad fl. Koksu, d. 14 Junii. m. lecta.

Icones Selectate Horti Thenensis, Tome IV (1903)