Stirpium adversaria nova, 1571, p. 446.
Matthias de L'Obel & Pierre Pena

ROSES

Sativae ROSAE
Rubra Provins.
Candida.
Pallida.
Orbis deliciae, florum princeps & honos Rosa, Angliae florétissimi Sceptri, perinde auspicatissima, ac meritissima tessera, ut in quo regno hunc fruticem, non modò ipsa bruma virenté, & interdum penè perpetuifolium, sed etiam mirè feracem, biferum saepe, quádoq; triflorum videas. Triplex est vulgatiorisè colore differétia: nam aut purpura sanguinea, saturè punicant: vel aspectu niveo micant: aut candore & rubore confusis, flammeo rutilant, virgineis genis, & malis concolores, quas plebecula pallidas vocat. Tres hae insigniores sativae differentiae sunt, quae, quod sexcentis ferè lenocinijs, colores, odores sapores, magnitudinem, numerumq; foliorum, & vires demutare queant: & soleant fieri praepropere, serotine, brumales, non sunt huius instituti.  


& sometimes almost evergreen, but also surprisingly fruitful, often twice-bearing, sometimes you may see thrice-flowering.
Cinamomea. Sylvestris tanem nativae sunt varietates, & notatu perquàm dignae: eius praesertim qui boreales Canel roose, sive Cinamomeam appellant: hae foliolis, sunt omnium florum minimae: Franciae, Belgio, Angliae, ruri sponte crebrae, ipso odore notissimae.    
Moschatae. Moschatae videntur sylvestrem exuisse animum, mangonio, & hortenses duple facte: ubi fragrátiae comendatione coluntur, condiunturq;, & esitantur passim in Italia, Venetijs praesertim: aluú iucundius, sed vehementius cient: & animi deliquia, stomachi, cordisq; lancinationes accersunt.    
Luteae.
Caeruleae.
Pares & cognatiores illis Luteas, cùm aliàs saepe vidimus Argiera Affricae ex Numidia, Galliae inquilinas factas: tum in Anglia consimiles, solerti manu in Genistae scapú insitas, unde colorem, odorem, viresque mutuantur novas. Est & iamdiu videre Caeruleas in hortis Italicis.    
Esglentine ou
Esglentier.
Species est altera folijs minoribus Myrtinis, sed latioribus, flore & elegátia Rosae Moschatae: fructum similem caeteris fert, & aequalem: tota planta multo odoratior, vulgo Esglentine. Angliae & Flandriae hortis, ad odoris gratiam colitur.    
Spongia Bedeguaris. Ramis omnium, sed praecipuè huius villosum, coloriumq;, muscidum excrementú haerere solitum floccis, velleris Sericei, instar, Bedeguard vocatur.    
Dunen Rosem. Pomifera. Morifera. Baccifera. Inter Sylvestres non postremae venustatis alia Angliae perquàm familiaris, & Esglantinae cognatior: fruticat pumilla, bicubito non altior, sed inodora: folio minore, & pere leganti: Mespilo Aroniae non dispari: pomo donata minore multò, colore vividiore, rubello subpuniceo, per Augustum maturo: flos Rosae sylvestris est.    

 

From L'Obel's Kruydtboeck 1581
Roses de Provence, ou Roses incarnates Rosa Holosericea
Rosa Moscata flore simplici Rosae Moscatae maior species
Rosa Moscata Rosa Lutea
Rosa de Canelle Bedeguar
Rosa syl. odorata, flore multiplici Rosa sylvestris pomifera

 

Rose lists