Dissertatio Inauguralis Botanico-Medica de Rosa, pp. 6-22 (1762)
Johannes Herrmann

§ III

Sequntes species rite distingui posse, ex observationibus meis mihi visum est.

I. ROSA (Spinosissima) calycis foliolis integris, germine globoso, pedunculis, petiolis, cauleque aculeatissimis.

Confusio magna circa hanc Rosam, ut de Synonymis vix decidere liceat. Conf. quae Illustr. HALLERUS huc refert Synonyma. Hujus varietatem facit HALLERUS Rosam Pimpinellifoliam, quam LINNAEUS in Speciebus Plantarum pro varietate Eglanteriae adgnoverat, in. System. Natur. vero foliolis rotundis ab eadem distinxit.

Habitus fruticis parvus, ramosus. Flos in rami lateralis summitate singularis, variat colore roseo & albo. Germen exiguum, globosum, non uti LINNAEUS vult ovatum, (ut, an hanc nostram viderit, dubitem,) glabrum, per maturitatem nigrum. Foliola parva, oblonga, saturate viridia, septena, interdum novena, dentata dentibus integris. Habitus totus spinosissimus.

II. ROSA (Cinnamomea) calycis foliolis integris, germine ovato, caule subinermi.

Rosae hujus adhuc magis intricata quam praecedentis historia est, quum alii eas Rosae species quae suavius odoratae sunt, alii vero eas quae spinis carent. Cinnamomeae dixerint. Hinc cum multae Rosae aut per aetatem spinas deponere aut casu amittere soleant, insuperabilis circa Synonyma confusio orta est. Doleo fruticem quem Rosae Cinnamomae nomine accepi non floruisse. Liceat interim huc referre, quam in incultis lucis, & praecipue tribus ab urbe Leucis prope pagum Holzheim inveni Rosam, ab Halleriana, quam multas varitates sub se comprehendere ex ejus Synonymis videmus, non multum discrepantem.

Frutex est tricubitalis, habitus totus gracilis, non multum ramosus. Folia orbiculata, terna, quina, nanquam ultra, posterioribus minimis. Dentes integri. Laciniae calycis ovato-acuminatae, ambitu integerrimo. Flos minimus, solitarius in extremitate rami. Germen exiguum, ovatum. Pedunculus subhispidus. Petiolus spinosus. Stipulae parvae angustae. Caulis vix ulla spina armatus. A Rosa II. HALL. differt habitu altiori, graciliori, foliis rotundioribus, paucioribus, dentibus integris, flore minuto.

De Rosa Cinnamomea DODON. & LOBEL. nihil decidere audet Illustris HALLERUS, Suspicor eam differre. Inquirant Autoptae.

Rosas ante lapsum spinis caruisse, quod BASILIUS Homil. 6. in Hexaem. & Serm. de Paradis. tradit, prono in pios lusus Ecclesiae patris ingenio concedendum est. Vix adduci meretur illud Poëtarum, qui Rosam candidam initio, Veneris demum laesae illius spinis, sanguine tinctam, purpureum colorem induisse fingunt.

III. ROSA (Majalis) calycis foliolis integris, elongatis, petiolis villosis.

Hoc nomine hactenus dicta fuit Rosa nostra, licet HALLERUS an non suae Cinnamomeae conveniat, dubitet. Synonymon tamen JOH. BAUHINI Rosae rubeolo flore parvo, simplici, non Spinosae, Hist. Plant. II. 39. b. quod TOURNEFORT, addit, non convenit, cum nostra utique caulem spinosum habeat, & aliena plane ab Icone folia. Nec Icon Rosae minoris, rubello multiplicato flore, asperis spinis armatae, Ejusd. II. 38. b. nostram exprimit, quoniam, licet angustia foliorum satis respondent nimis tamen spinosa est, nec flores solitarios habet.

Neque eandem apud LINNAEUM invenio, nisi sorte hanc sub sua Cinnamomea comprehenderit. Missa mihi fuit Rosae Carolinae L. nomine, cum qua quidem foliis medio tenus integerrimis quodam modo convenit, sed in reliquis plane abludit.

Est ergo Rosae nostrae flos parvus, quem nunquam nisi plenum vidi, amoene rubens, ex ala folii unicus. Germen ovatum glabrum, pedunculo glabro insidens. Laciniae calyces subglabrae, rubellae, integrae, elongatae ita ut petala superent, apice latiusculo. Petioli villosi, mox inermes, mox spinosi. Foliola quina, saepius septena, angusta, magis quam in omnibus reliquis oblonga, qua nota facile dignoscitur, mollia, retrorsum decrescentia, superne saturate viridia, inferne cana, postica parte petiolum versus integra, antica parte dentata dentibus integris. Stipulae nil peculiaris habent. Caulis glaber, ad alas foliorum spinosus.. Ob tempus quo florere solet, Georgica quoque dici consuevit. Sponte apud nos non nascitur.

IV. ROSA (Provincialis) calycis foliolis subintegris acutis, follis rigidis, caule subinermi, germine globoso, pedunculo hispido,

Auctores fere omnes in eo consentiunt, ut hanc pro Rosa Milesia PLINII habeant, alii Praenestinam credunt. Provincialis, a Galliae oppido Previns ubi pluriuia nascitur, fere omnibus dicitur. TABERNAEMONTANUS tamen Incarnatam officinarum Provincialem dicit, sequutus forte SYMPHORIANUM, qui Hortor. L. XXX. C. 26. Rosam Provincialem colore inter rubrum & album medio esse, & in Etruria Anconitanam vocari refert. Hujus elegantem varietatem cultura produxit, Rosam Praenestinam versicolorem, C. B. & T. ex albo rubroque variegatam, quam propterea hortulani die Grasblumen-Rose dicere solent.

Sunt Rosae nostrae flores intense punicei, parum odorati, pedunculo hispido insidentes, qui saepissime non ex ala foliorum oritur, sed rami continuatio est. Germen globosum, hirsutum,  interdum tamen superne glabrum. Calycis laciniae valde convexae, hirsutae, acuminatae, adpendiculis quidem saepius in ambitu instructae, sed raris & exiguis, media linea rubente notatae. Calix etiam saepe sex foliolis fit, quibus mediae bracteae, loco laciniarum calycis interponuntur. Folia sunt terna, quina, rigida, inferne cana, supra saturate viridia. Petiolus hispidus, parvis spinulus recurvis obsitus. Caulis hispidis spinulis rubet, majores vero spinae aut nullae sunt aut exiguae.

V. ROSA (sylvestris) calycis foliolis subintegris, acutis, stylis longis, glabris .& contortis, germine ovato, glabro.

Rosa haec adeo manifeste a reliquis speciebus diversa Botanicis diu non satis dïstincta fuit. Illustris HALLERUS eam a Canina ob florem album distinxit, monuitque calycem saepe integris foliolis fieri, & semper minus profunde sectis. Certiorem Characterem specificum in tubis detexit Experientiss. Dn. LA CHENAL in Specimine Medico Inaugurali Observationum Botanicarum Basil. 1719. defenso §. XXIV, cujus vestigia sequutus sequentia in Rosa nostra observavi. Frutex humilior. Flos pene inodorus sed non semper omnis ruboris expers, qualem HALLERUS vidit. Inveni enim illam mox flore majore, diametri biuncialis, albo, ungue purpureo, mox flore minore, unciali tantum, carnei coloris. Calycis laciniae ad modum praecedentis formatae, interdum plane integrae, interdum autem exiguis adpendicibus instructae, sed nunquam adeo evidentibus, copiosis & ramosis, quales in illis Rosis observantur, quibus Calyces divisos esse dicimus, hinc eas subin tegras vocare liceat. Apex etiam nunquam prouti in illis in longam & in fine dilatatam lingulam producitur, sed breviter acuminatur. Germen est glabrum, ovatum, nescio cur HALLERUS rotundum dicat, una cum pedunculo rubellum, qui longior & subhispidulus, interdum quoque plane glaber ex ala folii solitarius egreditur. Styli, in quibus praecipua speciei distinctio est, longiores sunt, quam in reliquis, stamina adaequantes, glabri, contorti. Foliola quina, feptena, glabra. Stipulae exiguae. Petiolus spinosus. Caulis glaber, spinis ad alas ramorum incurvis.

De Synonymo JOH. BAUHINI dubito an huc pertineat, licet enim calyx & pedunculi rubentes conveniant, calyx tamen laciniatus pingitur, & saepe plures flores una egredi dicuntur, quod in mea nunquam observavi.

Vulgaris in sterilibus sylvarum marginibus.

VI. ROSA (Canina) glaberrima, calycis ovati foliolis semipinnatis, caule petiolisque aculeatis.

Frutex est altior quam reliquae. Flores biuncialis diametri; coloris saepissime incarnati, interdum etiam albi, mox solitarii in summitate ramuli; mox terni mediocribus pedunculis insidentes, medio fere sessili; mox adgregati, quovis pedunculo bractea lanceolata stipato, unde specierum multiplicatio apud Auctores. Calycis foliola in longum apicem producta, duobus utrinque, uno ab alterutro tantum latere pinnatis, duobus integris. Quae quidem ratio in omnibus speciebus, quarum calyces divisi sunt, obtinet, unde semipinnati dicuntur. Vetus hinc etiam aenigma ortum traxit:

Quinque sunt fratres,
Tres sunt barbati,
Sine barba sunt duo nati,
Unus ex his quinque
Non habet barbam utrinque.

Caeterum, ut ad seria redeamus, germen est glabrum, evidenter ovatum, licet HALLERUS iterum rotundum faciat. Pedunculus glaber. Foliola quina, septena, ovata, glaberrima. Haec in planta culta profunde viridia frunt, lucida, dentibus imbricatis, rubro apice terminatis, ultimumque par foliorum, si septena adsint folia, semper sub ipfis stipulis exsurgit. Petioli inferne aculeati, neque enim alibi in ulla specie iidem armantur. Stipulae sunt magnae, latae, crenatae, hamis longis, angustis, acutis. Caulis hinc inde spinis validis incurvis armatus. Ad sepes & in dumetis abunde. Veteribus Cynosbatos aut Cynorrhodon dicitur.

VII. ROSA (Centifolia) hispida, calycis foliolis semipinnatis, floribus ternis, longis pedunculis insidentibus.

Ambae hae denominationes minus adcuratae sunt visae, quum nec petioli inermes, nec calyces glabri sint.

Hae Tournefortianae varietates earumque iterum lusus, iis quos tradidi characteribus specificis conveniunt, magnitudine tamen, colore & odore florum, florendique tempore discrepant. Ea, quam proprie Centifoliam Batavicam dicunt, habet flores magnos, coloris rosei, stamina pauca, quum plurima in petala degenerarint. Calycis foliola semipinnata, ut in canina, in latum apicem excrescunt, & una cum germine ovato pedunculoque spinulis exiguis, quibus rubentes globuli insident, exasperantur. Hos microscopio observatos exhibent E. N. C. Dec. I. A. VIII. Obs. 7. Pedunculi saepe bracteis duabus lanceolatis ad sui exortum stipantur, & constanter fere terni longique ex summis ramis egrediuntur. Folia sunt septena retrorsum decrescentia, mox acuta, mox obtusa, pagina inferiore villosa, superiore obscurius viridia, simpliciter dentata, ambitu globulis rubris hispido, & saepe rubente fascia ad lineae latitudinem ornato. Petioli teretes spinulis hamatis & exiguis rubentibus globulis armati. Stipularum membrana angustior, cuspidibus magis divaricatis. Tota planta praeter caulem viscosa, odorata. Caulis spinis copiosissimis variae magnitudinis, rubentibus, ut plurimum recurvis. Floret tantum Majo Mense.

Rosa multiplex media ab hac non nisi magnitudine floris differt.

Rosa purpurea abludit in eo, quod minus plena sit, flores dilutioris coloris habeat, & ubi perfecte expansi sunt, petala exteriora reflectat, foliorum ambitus pilosus sit, nec rubeat, caulis etiam paucioribus spinis exasperetur. Haec si per totum annum flores protrudit, Rosa omnium Calendarum dicitur, Germanis die Monat-Rose.

Varietates tantum has omnes esse, confirmat GRASSII Observatio qui E. N. C. Dec. I. A. IV. Obs. 93. eundem fruticem & Centifolias & vulgares purpurea Rosas produxisse refert.

Caeterum huc etiam pertinere videtur Rosa Francofurtensis, inapertis floribus, alabastro crassiore. H. R. P.

Centifoliam Rosam sponte ad Philippos crescere THEOPHRASTUS auctor est, si modo de nostra loquatur.

VIII. ROSA, (Alba) calycis foliolis semipinnatis, glabris, germine ovato glabro, pedunculo spinoso.

Habitus praecedentis viridior. Flores ex summitate binati aut ternati. Petioli villosi, spinosi. Stipulae latissime dentatae. Foliola septena, superne saturate viridia, inferne cana pubescentia, dentata dentibus acutis integris, magna, acuminata, rigidula. Caulis glaber, per tatem spinas deponens. Floret Vere.

Hanc posse Spineolam PLINII Rosam esse, si modo Campana non sit, DODONAEUS putat, TABERNAEMONTANUS vero Alabandicam aut Campanam.

IX. ROSA (Damascena) calycis foliolis semipinnatis, germine ovato, spinoso, floribus subsolitariis.

Frutex est exiguus. Flores fert mediae magnitudinis, cum aliquo rubore lacteos, pedunculo subspinoso in extremitate ramuli insidentes. Foliola sunt quina, fere aequalia, acute dentata, mollia, subvillosa. Petiolus hispidulus spinosus. Stipulae magnae dentatae, cuspidibus longioribus. Caulis glaber, ad alas incurvis spinis armatus. Floret Majo.

X. ROSA (Moschata) calycis foliolis semipinnatis, floribus in summitate ramorum racemosis.

Frutex mediocris. Flores albi magnitudine caninae, odore proprio. Simplicem non vidi. In plena, petala exteriora vix sunt emarginata, plurima etiam acuminata, margine ad exteriora revoluto. Petala interna, quae ex staminibus degenerarunt, sunt multo minora, inordinate disposita, stamina occultantia, ungue longo qui filamentum staminis fuit. Flores inferiores singulares ex axillis fol iorum prodeunt. Ramum terminat racemus florum copiosorum, qui in quovis ramulo terni longis pedunculis insident. Calycis foliola semipinnata, elongata, constanter reflexa, & una cum germine ovato & pedunculo cui insidet, tenui villo obsessa, Ubi pedunculi ex caule glabro egrediuntur, ibi circulus circumscriptus pedunculum a caule, villositatem a glabritie distinguit. Ad hunc locum posita est stipula lanceolata progressu temporis decidua, insculpto remanente semicirculo, ut per articulationem quasi pedunculus cauli insertus videatur. Caulis, pedunculi, & petioli ab una parte virides, ab altera fusci. Foliola quina, septena, suprema semper terna, inferiori pagina canescentia, superiori atro-viridia, splendentia, glabra, constanter acuta, serrata, dentibus integris ad inferiora reflexis: apex cujusvis dentis adcurate inspicienti purpureus videtur. Petioli hispidi, canaliculati, spinulis incurvis validis armati. Stipulae parvae, angustae, ambitu villoso. Spinae caulis glabri, sparsae, hamatae, rubellae. Floret per totum autumnum usque in hyemem, flores autem primo statim die marcedscunt.

Hanc Coroneolae Rosae PLINII, TABERNAEMONTANUS, Campanae vel Trachiniae CHABRAEUS, Spineolae MATTHIOLUS ad Dioscorid. convenire putat.[]

XI. ROSA (Pomifera) calycis foliolis semipinnatis, germine globoso, aculeato, foliis utrinque tomentosis.

Fruticis caulis firmus, saepe arbusculam producto caudice referens. Flores parvi purpurei, in cuita planta cuilibet ramo laterali ad minimum bini, saepius terni, pedunculis brevibus insidentes, medio flore fere sessili. In sylvestri tamen flores saepius solitarii. Pedunculi hispidi, bracteis lanceolatis stipati. Pomum globosum, maximum, spinis flexilibus horridum, per maturitatem rubens, in spontanea vero, notante quoque HALLERO, nigrum. Segmenta calycis patentia, duplicato ad pendiculata, elongata. Folia sylvestri quina, hortensi septena, illi minora, huic majora, decrescentia, utrinque tomentosa, hinc hide etiam hispida, glutinosa, mollia, superiori pagina viridiora, dentata dentibus denuo dentatis, odorata. Petiolus teres, villosus, spinulis rectis armatus. Stipulae sagittatae, latae, margine hispidae, cuspidibus erecis. Spinae caulis glabri in alis & internodiis validae, incurvae, virides, per aetatem fuscae. Floret ingruente aestate.

XII. ROSA (Eglanteria) calycis foliolis semipinnatis, foliis subtus rubiginosis.

Frutex est mediocris. Flores albi aut incarnati, exigui, vix uncialis diametri. Pomum subglabrum, & observante quoque HALLERO ovatum, nequaquam quod LINNAEO visum est, globosum, per maturitatem nigrum. Laciniae calycis pinnatae, hispidae. Pedunculi hispidi constanter, neque juxta Linnaeanam denominationem glabri. Folia quina, septena, ambitu fere orbiculari, mox acuta, mox obtusa, omnium specierum minima, dentata, facie prona & in dentium peripheria ferruginosis punctis conspersa, supina superficie mox nigricante mox lutescente. Petioli subvillosi, rubiginosi, aculeati. Stipulae magnae, latae, villosae & hispidae. Caulis asperrimis quidem & magnis spinis distinctus, sed rarioribus, saepe etiam deciduis. Tota planta caule excepto viscida est & odorata, multaque praeterea cum Centifolia communia haber, ut suspicio animum subire possit, eam ex Eglantera prognatam esse. In sepibus statis initio abunde floret.

Ceterum in nativo solo accidentalibus quibusdam proprietatibus variare solet, hinc species multiplicatae apud Auctores. Sic DODONAEUS & ZINNIUS Hort. Goetting. varietatis flore flavo mentionem faciunt. Recensitis tamen a nobis in definitione Characteribus omnes conveniunt.

Ab hac Eglanteria Rosa LINNAEUS Syst. Nat. Ed. X. distinxit Rosam Pimpinellifoliam solis foliolis obtusis, quae autem nota, quum obtusam aut acutam foliorum extremitatem etiam in aliis non constantem esse observaverim, nequaquam sufficere videtur. Ceterum si ulla datur in rerum natura Pimpinellifolia Rosa constanti charactere insignita, eam potius cum Rosa spinosissima, ad quam etiam HALLERUS refert, quam cum hac convenire crediderim.

XIII. ROSA (foetida) calycis foliolis semipinnatis, pomo globoso, inermi, foliolorum dentibus dentatis.

Frutex mediocris. Floribus luteis simplicibus, biuncialibus, cimicum odorem exacte referentibus instruitur. Germen globosum, glabrum. Laciniae calycis semipinnatae, quarum aliquae in extremitate saepius in fol iolum expanduntur, dorso interdum hispidae. Pedunculus rami utplurimum continuatio est, & giaber. Petiolus hispidulus, gracilior quam reliquarum, & spinulosus. Foliola septena, fere rotunda, acuminata, inferiora minima, saturate viridia, acute dentata, dentibus dentatis, pagina inferiori hispida. Stipulae mediocres. Caulis hinc inde spinis paucis. Floret Aprili.

Haec elegantem varietatem produxit, florem interne egregie coccineum gerentem, extus flavicantem,, saepius etiam, qua puniceus color deficit, in interiore superficie striis pulcerrime luteis variegata. Odorem vix habet manifestum. Ceterum stigmata sunt violacea, pagina foliorum inferior minus hispida, spinae graciles Fructum maturescere nunquam vidi. In Africa & AEgypto nasci Rosas luteas DODONAEUS auctor est. Nostras hyemes optime fert, & prius quam reliquae floret

XIV. ROSA (Haemisphaerica) calycis foliolis semipinnatis, pomo haemisphaerico, foliolorum dentibus integris, stipulis linearibus dentatis.

Hanc, licet varietatem praecedentis esse suspicari quis possit, quum tamen fere in nulla non parte ab eadem differat, non ex illa, sed ex alia simplici, quae iisdem characteribus gaudeat, ortam fuisse arbitror.

Frutex enim rectis & gracilibus virgis adsurgit. Flores sunt magni, pleni, lutei, odore nullo. Petala interiora minima, crispa. Germen  haemisphaericum, subglabrum. Calycis laciniae glabrae, semipinnatae,. margine villoso, quarundam apice in latum foliolum dentatum saepius excrescente. Pedunculus rami continuatio glaber. Foliola longa, saepissime novena, distantia, glauca, dentata dentibus integris. Petiolus gracilis, glaber; stipularum membrana angustissima, longa, hamis profunde sectis, angustis, dentatis. Caulis spinis copiosis rectis, gracilibus armatus. Fructus abortit. Floret Aprili.

Rosam luteam insitione in Genistae truncum oriri, vetus fama est, experientia nondum probata.

Hae sunt illae species, quarum characterem iterata observatione consignavi.. Liceat his addere, quam Rosae Virginianae omnium minimae nomine, ab amico ex horto Leydensi accepi, quaeque, si modo ex unico sicco exemplari judicare liceat, a reliquis vere discrepare videtur,

XV. ROSA (Virginiana) calycis foliolis semipinnatis, germine globoso pedunculoque glabro, caulis spinis flexilibus, foliolis orbiculatis, truncatis.

Hujus frutex exiguus sit necesse est, cum integer ramus lateralis vix semilineam crassitie aequet. Flos, qui albus suisse videur, minutus, uncialis, solitarius ex ala, pedunculo iongo glabro insidet. Germen est sphaericum. Laciniae calyces semipinnatae. Petiolus spinosus. Foliola quina, septena, ambitu rotundo, profunde dentata, glabra, apice quasi truncata, infima quater minora supremo. Stipulae solito modo se habent. Caulis spinae graciles, flexiles, rectae.

Sequentes species ex LINNAEO addo, quas videre non contigit.

XVI. ROSA (pimpinellifolia) germinibus globosis, pedunculisque glabris, caule aculeis sparsis, rectis, petiolis scabris,. foliolis obtusis. LINN. Syst. Nat. Ed. X. A.

Conf. de hac Sp. nostra I. & XI.

XVII. ROSA (carolina) germinibus globosis hispidis, pedunculis subhispidis, caule aculeis stipularibus, petiolis aculeatis. LINN. Syst. Nat. Ed. X. n. 4.

XVIII ROSA (Gallica) germinibus ovatis pedunculisque hispidis, caule petiolisque hispido-aculeatis, LINN. Syst. Nat. Ed. X. n. 7.

Hanc LINNAEUS non vidit. Provincialem Rosam innui crederem, ni germina ovata diceret.

GRASSIUS in Misc. Ac. Nat. Cur. Dec. I. Ann. 4. Obs. 94. Gallicae Rosae mentionem facit, quam Acanthon rubellam plenam L B. esse suspicatur. Nil decidere valeo.

XIX. ROSA (sempervirens) germinibus ovatis, pedunculisque hispidis, caule petiolisque aculeatis. LINN. Syst. Nat. Ed. X. n. 8.

Diversa est a nostra moschata No. X. & floribus non ramosis, & foliis non deciduis. Dicitur Germaniam inhabitare.

XX. ROSA (Indica) germinibus ovatis pedunculisque glabris, caule subinermi, petiolis aculeatis. LINN. Syst. Nat. Ed. X n. 10.

Eam LINNAEUS ita describit. Rami inermes, rarius armati, una alterave spina tenuissima versus folia vel in petiolis. Folia pinnata foliolis quinis, subtus tomentosis, supra glabris, serratis, extimo duplo majore. Pedunculi longi, nudi, simplices. Calyx incisus laevis. Fructus magnitudine Sorbi aucupariae.

XXI. ROSA (pendulina) germinibus ovatis, glabris, pedunculis cauleque hispidis, petiolis inermibus. LIN. Syst. Nat. Ed. X.. n. 11.

Recensentur passim ab Auctoribus plurimae adhuc species, quae exactam descriptionem & determinationem expectant. Docebit forte dies, ad quam praecedentium referendae, aut an ad distinctas species amandandae sint.

Praecipuas subjicio:

R. tertia HALL. En. Pl. Helv. p. 348. cui nomen non imponit. Habitat Helvetiam Australem. Vide de ea ipsius descriptionem. R. foliis glaucis rubedine tinctis, flore rubro. SCHEUCHZ. HALL. En. Sp. 4. R. pomifera fructu nigro rotundo, & R. pomifera, foliis glabris, fructu nigro, longo, ventricoso, gigartino, HALLERO apud STAEHELINUM visae, En. Pl. Helv. p. 350. R. non spinosa ramosissima. HALL. It. Helv. . 22. R. folio subrotundo & crispo C. B. R. Cretica Fraxini folio, R. Cretica montana foliis subrotundis, glutinous & villosis, R. Orientalis pumila, flore purpureo parvo. TOURNEF. In Coroll. ad I. R. H. Rose colore viridi MATTHIOLUS C. 51. ex CAMERARIO meminit. Rosam coeruleam in multis Itali locis nasci HORSTIUS ait, in Pharmacop. Galeno-Chymica Part. I. L. VI. de re med. C. 38. Eam CHABRIEUS etiam habet, Sciagr. Stirp. fol. 128. Sed vereor ut vera Rosa sit.

Rosam Burgundicam minimem aluit ab aliquot abhinc annis Hortus noster Academicus, sed cum nunquam floruerit, preterita etiam hyeme perierit, de ca adserere nil possum. Habitus suadet, eam Majali affinem esse.

Rose Lists