De Historia Stirpium pp. 656-658 (1542)
Leonhart Fuchs

DE ROSA. CAP. CCLIIII

FORMA

Vulgo omnibus nota est Rosa. Virgas siquidem fuscis maculis tinctas, & aculei plenas emittit: folia incisuris divisa, nigricantia & aspera. Germinat primum inclusa granoso cortice, quo mox intumescente, & in virides alabastros fastigiato, paulatim rubescen dehicit, ac sese pandit, in calycis medio sui stantis complexa luteos apices staminaque capillamentis insidentia, quae proprie flores dicuntur. Sylvestris spongiolas etiam producit, qua pleraeque officinae Germaniae nostrae, non sine detestando errore pro Bedegar usurpant: fructum quoque parit rotundum, initio viridem, dein puniceum.

LOCUS

Domestica passim in hortis provenit. Sylvestris etiam nusquam non in campestribus & dumetis nascitur.

TEMPUS

Rosa ut novissima inter vernos flores erumpit, ita etiam statim deficit. Decerpenda itaque erit Iunio mense ubi primum erupit, ne mox nusquam compareat.

Rose lists