De Florum Cultura Libri IV (1633) pp. 202-203
Giovanni Battista Ferrari

Odoratae pallidaeque pleno flore Damascenae rosae, quam Plinii Coroneolam alii, alii spineolam interpretantur, è viride purpurascentem caudicem, ramosaque inde silvula diffusas saturo colore virentes virgas obarmant spinae admodum infrequentes, breves, durae, rubidae, lata è basi recursos in aculeos uncinatae. Vulgari sativae densis foliis leviter ex albo rubescenti, quam aut Plinianam Alabandicam, aut Trachiniam esse scriptores sanè nobiles autumant, virgei rami breviores, graciliores, subvirides, minorum grandiorumque spinarum promiscuè crebris, languido pallore lividis, intentisque mucronibus minaces. Quae variè diluto foliosi floris rubore maculosa, Praenestina dicitur, asperitate pariter aculeata inhorrescit. Italica flore suaviter rubente perpetua, proximè superioribus duabus persimilis, densioribus saeuit aculeis.
  • Damascena multiplex. [double Rosa multiflora]
  • Subrubens flore multiplici. R. Dodon ib. Ioan. Bapt. Porta ibide.
  • Variegata flore pleno. R. Dodon. ib.
  • Italica flore pleno perpetua.

Rose lists