Canadensium Plantarum (1635)
Jacques Philippe Cornuti

ROSA PUNICEA

CAP. V

TANTA fuit commendtio rosarum priscis temporibus quibus strophia, serta, & coronae in pretio esse coeperunt ut certè fatendum sit, non modo earum multiplicem differentiam Veteres agnouisse; sed & florum prope omnium, qui in coronamenta veniunt cog nitionis quam maxime auidos fuisse: ac proindè tam accuratè Plinius Rosarum varietatem proprijs inditis nominibus expressit. Et Dalechampius nostris vocabulis declarare nititur: quas ultra Rosarum species veteribus indictam ut ait Rofam luteam addit. Nos praeter eam, duas subiungimus, quarum mentio apud herbarios nostros hactenus nulla fuit, Rosam scilicet Luteam centifoliam, & Rosam Puniceam, Prima foliorum tantum numero à luteâ Dalechampij distinguitur; nam utraque & eodem floret tempore & eundem odorem spirat. Secunda ob coloris elegantiam summo apud nos habetur in pretio: quinque folijs constat intus puniceo colore saturatis, a tergo croceis: quae coloris diversitas varium saepè florem reddit, lineis quibusdam flavis per colorem phoeniceun ardentissimum dispersis iucundissimo spectaculo. Huius Rosae umbilìcum tenet pappus atropurpureus, mille filamentis & apicibus luteo-pallidis cinctus; capitulum flori subiectum rotundum est, ut in silvestri Rosâ, folia minima sunt, viridia,  in ambitu crenata: caudex longioribus aculeis horrescit; odorem habet veluti mellis: floret Maio. Caeterum arbitror hanc ultimam Rosae speciem, ut & luteam simplicem (cuius inuentionem sibi tribuit Dalech. etiamsi Lobelius eiusdem meminerit in suis adversarijs, eiusque generationis modum insinuet) quas duas hactenus herbarij. silentio praeterierunt, Scriptoribus antiquis notas fuisse, Puniceam enim Virgilius indicat his versibus..

Puniceis humilis quantum saliunca rosetis
Iudicio nostro tantum tibi cedit Amyntas.

Columella quoq; lib. 9. de re rustica, ubi de pastione apum disscrìt, & de fructibus qui flores amicissimos apibus creant, summoperè laudat utramque hanc Rosae speciem. Punicas, inquit, Rosas Luteolásque, & sarranas violas, &c. Quippe quae videlicet inter caeteras Rosarum species melleum maxime halitum spirent. Horatius lib. 4. Carminum.

Nunc & qui color Puniceae flore prior rosae.