Historia Plantarum (1686)
John Ray

5. Narcissus Jacobaeus Indicus Ger. Indicus totus ruber C.B. Indicus latifolius rubro flore J.B. Indicus flore rubro, dictus Jacobaeus Park.

Clus.
Radix huic bulbosa, Cepae rotundae similima, verum superna tunica pulla. Folia primum emittit crass, oblonga, Narcissi marini 1. aemula, secundum vero folia, atque adeo ex latere pedalis & longior etiam emicat caulis, plerunque, unus, aliquando vero & alter, nonnunquam pariter (quanquam hoc raro) interdum successive, dilute rubens, rotundus, compresso tamen stylo, cavus & interius subalbidus, qui in membraneam desinit vaginulam saturate rubentem, & ad extremum acuminatam sissamque è qua flos unicus erumpit oblongus, pediculo nixus viridiore, qui deorsum inflexus & nutans, minus tamen quam in Leucoio bulboso aut Lilio rubro, sex munitur petalis, eleganti minii colore rubentibus, tribus superioribus, totidem inferioribus, quorum quod è superioribus medium est, surrectius eminet, reliqua duo ad latera à medio reflectuntur, inferiora autem deorsum curvantur, cunctis ita concinnatis ut ensis etiam rubri, qui ab ordinis S. Jacobi equitibus in veste gestatur forman valde referat, unde Jacobaei cognomen à Simone de Tovar descriptionis autore ei inditum. Sunt porro in hoc elegantissimo flore stamina septem, similiter rubra, quorum medium aliquanto longius in triangularem apicem definit, caetera sex apices transversi finiunt interius fusci, superficie vero luteo pulvisculo obducti; cuncta vero ad mediam fere eorum longitudinem medium ex inferioribus folium ambit: idem etiam à reliquis duobus inferioribus complexum: atque ubi haec deorsum flectuntur stamina ipsa sursum elevantur. Clusius florem Arundinis Indicae dictae flori non valde absimilem dicit.

Ex India Orientali adfertur.

6. Narcissus Indicus Liliaceus saturato colore purpurascens Ferrarii.

Fer.
Magnitudine formaque candido Lilio par est, floreis foliis magis continuatis minusque resupinas dispas, florum numero superior, quibus, albo rubroque, blande temporatis circiter Septembres calendas expingitur, ut ipsius pulchritudo lacte & sanguine coaluisse videatur. Albidae membranae rupto involucro, conniventis primum folia floris modice rubent, coloratioribus tantum lineis in longitudinem virgata: in calathi deinde imaginem diducta alduto pudore suffunduntur. Toto denique senili vultu rubicundiore, dum deflorescunt floridiora sunt. Imus umbilicus intus florisque flavet. Sex inaequalia stamina ima parte candicantia, summa subrubentia, lunatos in crocos ex viridi flaventes desinunt. Septimum & medium stamen prolixius, itidemque coloratum apice nullo insignitur [stylus hoc] Vicenci pluresve flores, è pediculis satis crassis, binos seu ternos digitos longis, ex atro virentibus, & sive devexis sive arrectis; modo in orbem penduli, modo in sylvam prominuli, necnon particulatim dehicentes summum caulem coronant. Caulis ipse rotundus, digitum crassus, ac prope bipalmis ex viridi obsolescit in rubeum. Folia Liliacei viroris & Narcissinae magnitudinis, arefacto jam flore, à latere caulis enata in ipsum caulem incumbunt. Bulbus Neapolitano in tepore Scillam prope exaequat, Romano sub coelo minus tumet; instar Eriophori summo sub cortice membranaceo lanosus extra paller, nec florem fert nisi ad justam Punici mali molem adolevit. Et hic Narcissus more caetorum sementat, pauco tamen proventu.

Narcissus Indicus Liliaceus diluto colore purpurascens Fer. à praecendente, contractiore bulbo, caule tenuiore pedali & inaequaliter rotundo, florum quoque minore & numero & magnitudine facieque dilutiore degenerat.