Flora, seu de Florum Cultura
Giovanni Battista Ferrari
(Latin 1633, Italian trans. 1638, reprint of Latin 1664)

(p 115)

Narcissus
Indicus è
rubro
croceus
flore
liliaceo
Narcissus Indicus latofolio narcissino, flore rubro, liliaceo, album scilicet lilium imitante, quem Iacobeum adhuc vulgus appellat, extremi Maij, aut ineuntis Iunij caloribus citatus, antequam folia exeant, ita properat. Floreus thyrsus emicat enodis ac, levis, crassitudine palmorum proceritate visendus. Apex membranacea conclusos vagina primum turget incalyces: tum ea dirupta quatuor saepe solvitur, in flores striatis sex folijs deorsum reflexos, è crassioribus pediculis in decussem dispositis pendulos, purpura in crocum languente coloratos, sex subalbidis staminibus longiusculis in luteas appendiculas desmentibus, medioque stamine rubente caeteris longiore capillatos. Ubi flos membranae moram rupit, aut certè ubi defloruit, bina sive etiam terna existunt folia, narcissi marini sive hemerocallidis folijs latiora & viridiora, minuto saepe minio guttata, summa parte subrubentia, non admodum longa, in hiemem usque diuturna. Bulbacea radix & figura, & magnitudinae hyacinthinae compar exuberante rubore aspergitur, & citra floreum partum parens miniatula, praefloret.
From Aldinus, 1625
Narcissus
Indicus
liliaceus
saturo
colore
purpurascens
Alius Indorum narcissus rarior, & nobilior in hortis primum Casertanis factus est Italicus. Magnitudine formaque candido lilio par, floreis foliis magis continuatis minusque resupinis dispar, florum numero superior, albo rubroque blande temperatis circiter Septembris calendas expingitur; ut ipsius lacte & sanguine pulchritudinis coluisse videatur. Albidae membranae rupto involucro conniventis primùm folia floris modicè rubent, coloratioribus tantùm lineis in longitudinem virgata: in calathi deinde imaginem diducta adulto pudore suffunduntur. Adeo vel in floribus pudibunda pulchritudo publicam lucem erubescit. Toto denique senili vultu rubicundiore, dum deflorescunt, floridiora sunt. Imus umbilicus intus forisque flavet. Sex inaequalia stamina ima parte candicantia, summa subrubentia lunatos in crocos ex viridi flaventes disinunt. Septimum & medium stamen prolixius, itidemque coloratum apice nullo insignitur. Vivenci pluresve flores è pediculis satis crassis, binos seu ternos digitos longis, ex atro virentibus, & sive devexis, sive arrectis modò in silvam prominuli, necnon particulatim dehiscentes summum caulem coronant. Caulis ipse rotundus, digitum crassus, ac prope bipalmis ex viridi obsolescit in rubidum. Folia liliacei viroris, & narcissinae magnitudinis, arefacto jam flore, à latere caulis enata in ipsum caulem incumbunt. Bulbus Neapolitano intepore scillam prope ex aequat, Romano sub coelo minùs tumet; instar eriophori summo sub ocrtice membranaceo lanosus extra pallet; nec florem sert, nisi ad justam punici mali molem adoleverit. Et hic narcissus more caeterorum sementat, parco tamen proventu.
Narcissus
Indicus
liliaceus
diluto
colore
purpurascens.
Non absimili forma minùs formosum misit India narcissum alium, qui contractiore bulbo, caule tenuiore pedali & inaequaliter rotunda, florum quoque minore & numero & magnitudine, facie dilutiore, à proximè superiore degenerat. Uterque tamen tam decenter, tam modestè rubet; ut ipse pudor vel in florem transierit, vel in flore seipsum expinxerit. Quare, si suo libi colore flos hic nomen inferibat, rectius, quàm narcissus, flos pudoris appelletur. Utinam tam verecundè rubuisset, cum se Narcissus aspexit: candidiore profecto fabula floruisset. Jam verò, quando roseus vultus insano amore in posthumum florem expalluit, recens rubor suam erubescentis insaniam pudor est.

(p 309)

Narcissus Virginiensis flore purpurascente. Virginiensis narcissus vult intra terrenum vas in olerum solo duum digitorum altitudine deponi, mediocriter apricari, nunquam refodi, nisi ad sobolem sejungendam. Apud nos non sementat. Zephyranthes atamasco
Narcissus Indicus è rubro croceus, flore liliaceo. Affinis lilio narcissus Indorum è rubro croceus, duodecim ante annos Jacobei narcissi nomine ad Romanos Farnesiorum hortos missus, diu sterilis & inglorius in folia tantùm egerminivit. Sed nova jam industria, seu potiùs injuria colitur & juvatur. Etenim bulbosa mater macerrimo in solo ad binos ternosue digitos mergitur: ut eadem alimentum incrementumque capiat, felicique sobole se propaget, ad mensem usque Novembrem eatenus irrigatione atque insolatione sovetur, quoad primus folia frigoribus exaruerint. Tunc enim obsita hoc bulbo testa in locum subducitur imbribus quidem & gelicidiis inaccessum, sed tamen aëri pervium, placidoque spiritu perflabilem. Hìc ad medium usque Majum paulatim inarescere ac sitire sinitur. Eo demum tempore superposita bulbo humus diligenter scalpitur atque egeritur: donec mater cum sobole denudetur: tum eidem matri adnati bulbuli seorsum serendi subtrahuntur, radicibus, quae semper terrae inhaerent, immotis intactisque; ipsa verò superinjecto solo, quod modò subductum fuerat, operitur. Principiò potest siticulosum fictile fontanam in aquam demitti, donec bene penitus humescat: in solem deinde pluviamque producitur, atque, cum res popuscerit, irrigatur. Quanquam aliis colonis annua monstravit experientia, nullis ab intacto incultoque bulbo blanditiis provocatum florem facilùs existere. Hippeastrum puniceum
Narcissus Indicus liliaceus tum saturo, tum diluto colore purpurascens. Indicus uterque liliaceus narcissus, tum saturo, tum diluto colore purpurascens, in olerum raro arenosoque nonnihil solo ad binos ternosue digitos depressus, & apricus prosperè solet efflorescere. Quòd radicibus nititur immortalibus, nisi sobolis avellendae causa, nunquam eruitur. Nostris in hortis nondum exit in semen. Amaryllis belladonna Auct. non L
Narcissus Indicus flore liliaceo Sphaericus Sphaerae hortensis artifex numeroso flore, narcissus Indicus communem Indiae narcissus culturam quaerit. Nimius illi humor omni cura defendendus est; ne calor, quo maximè gaudet, aut extinguatur, aut refrigescat. Brunsvigia multiflora
Narcissus Indicus gemino latiore folio, flore puniceo. Indicum, seu Suertium narcissum gemino latiore folio, & flore puniceo sic tutò feliciterque seres. Bulbum amplo fictili cautiùs concredes: macra & sabulosa humo adobrues, ne pinguioris habitudinis praecrassa & squame a bulbacea cutis cum terrestris pinguedinis praefervido humore tabem combibat: in tres digitos pones: in aprico statues. Quoniam verò squamosus hic bulbus nimio inter squamas humori vitioque concipiendo est opportunus; à foliis Majo mense, aut paulò priùs amissis, quod circunstat, solum increscere sines: tum eundem bulbum, si terreno vase incluseris, in locum ab imbribus quidem tutum, at solibus expositum recipies. Sin hortensi areolae commiseris, arida recenti terra aggesta pluvialibus ab aquis, atque ab aestivis servoribus unà corrumpentibus vindicabis. Ineunte Septembri, cum germinationis tempestivas appetit, ab areola sublato, quod in cumulum tumebàt, solo, sictili autem in apricum producto, profusissima semel irrigatione siticulosum bulbum recreabis, ut ad germen incitetur. Haec Tranquilli Romauli, experientissimi cultoris, industria florem quotannis elicuit. Inexploratum adhuc est, utrum semine satus colorem variet. Illud autem compertum habemus, avulsis depactisque in terram squamis similem in sobolem eum facilè propagari. Cavebis denique, ne unquam eundem effodias: quia narcissis Indicis universis antiquissimum, hoc est, ut insigniter laedantur effossi. Haemanthus coccineus

This is the Narcissus Jacobeus or Lilionarcissus rubeus indicus of Hortus Farnesianus, described in that work by Tobia Aldinus and beautifully illustrated by Pietro Castelli. It was sent out from there 12 years before Ferrari wrote, or about 1621.

Indian Narcissus, broad narcissus-like leaf, red flower similar to the white lily [Lilium candidum], which still is commonly called Jacobeum, and last of May, or incoming heat of June has been cited, they may go forth before the leaves, so hastened.

Ferrari's description follows Aldinus's fairly closely, but adds a few details—that the flowers were "red mixed with light yellow" (The Italian version of 1638 has "rancio" — orange), appeared late May or June, and that the "bulbous root" was similar in shape and size to that of the hyacinth. Apparently it did not perform as well for Ferrari as it did for Aldinus