Horti academici lugduno-batavi catalogus (1687)
Paul Hermann

p. 374

Lilium Africanum, Narcissinis foliis, polyanthus saturo colore purpurascens, Lilionarcissus Indicus, saturato colore purpurascens Moris. Hist. 2. 367. Narcissus Indicus Liliaceus, saturo colore purpurascens Fer. Flor. cult. 119.*

Idem diluto colore purpurascens, Narcissus Indicus liliaceus, diluto colore purpurascens Fer. Flor. cult. 121.†

Lilium Indicum, Narcissinis-foliis, monanthos rubrum. Lilio-narcissus Jacobaeus latifolius Indicus, rubro flore Moris. Hist. 2. 366. Narcissus Indicus totus ruber C.B. P. 49. Narcissus Indicus latifolius, rubro flore I.B. tom. 2. l. 19. 609.

Idem ex albo rubrum. Narcissus ex albo rubescens C.B. P. 49.

Appendix

p. 680

p. 374. l. 17. post 119. add. *Lilionarcissus rubeus Indicus Aldin. Hort Farns. 83.

p. 374. l. 20. subjung, †Lilium Africanum humile longissimis foliis polyanthos, saturato colore purpurascens.

Idem diluto colore purapurescens.
Nuspiam magnificentiùs florulentam suam purpuram explicavit Lilium Africanum humile, quâm in Pandocheo Fageliano, nitidioris Florae amaenitatibus instructissimo. Utrique subjungitur bulbus rotundus magnitudine & formâ Lilium Sphaericum adaequans, cujus duris membranaceis corticibus, ex quibus totus compactus videtur, lanosa pallida filamenta Intertexta sunt. Follis viget totâ aestate Sphoerico paribus, sed proventu prolixiori humi jacentibus. Septembri mense erigitur scapus prope palmaris in viridi puniceus, è cujus bifida membranaceâ vagina funduntur deni aliquando viceni flores in orbem diradiati hexapetali, forma & colore Narcisso Liliaceo Ferrarii pares, magnitudine verô inferiores, odore Hyacinthum racemosum Muscari seu Dipcadi dictim aemulantes, Alterius flore purpurâ saturatiore, alterius verô dilutiore gratissimè rubente. A floris interitu apparent vascula oblonga trigona tricapsularia, foeta seminibus more coeterorum.


CybeRose note: At this time, Hermann preceded Plukenet in lumping Lilionarcissus rubeus Indicus Aldin. with Ferrari's "saturo colore", which was perhaps a Brunsdonna. However, by 1689 he had distinguished Lilium Americanum puniceo flore Bella Donna dictum, and no longer identified it with Aldinus' plant.