Descriptio Nova Generias Plantae rarissimae et speciosissimae Africanae (1753)
BRUNSVIGIAE

Lorenz Heister (1753)

LI. Utilissimum hinc esse censeo, genus hoc Lirio-narcissi Morisoni, Tournefortii ac Boerhavii, sive Amaryllidis Linnaei, quod mihi valde confusum videtur, in plura distincta genera, ex manifestissimis notis, a calycibus sive vaginis ac floribus diversis potissimum desumtis, dispescere, et primo quidem ex eo fundamento, quod quasdem eius species manifeste monopetalas esse notaverim, quas Morisonus, Tournefortius, Boerhavius et Linnaeus omnes hexapetalos esse putarunt, atque etiam propterea ad flores hexapetalos retulerunt. Verum, ex mea observatione et sententia, monopetali et hexapetali melioris distinctionis caussa cum Rivinianis a se invicem sunt separandi, atque priores ad ordinem monopetalorum, posteriores vero, ad hexapetalorum ordinem sunt referendi. Deinde accedit etiam hoc, quod in quibusdam Lirio-narcissi speciebus flores sint figurae aequalis sive regularis, in quibusdam vero inaequalis sive irregularis, sicuti iam hanc differentiam in System. Meo plantar, generali pag. 5 et supra quoque pag. X indicavi, atque in Semiologia mea plantarum adhuc uberius exponam. Praeterea quaedam species flore regulari vaginam obtinent simplicem, uno latere tantum dehiscentem, quae signa Boerhavius et Linnaeus Lirio-Narcisso sive Amaryllidi tanquam notas characteristicas adscribunt, hinc his plantis nomen Lirio-narcissi, diu iam usitatum, relinquam, qualis inter ceteras potissimum est illa flore albo extus rubente, et illa autumnalis flore luteo, de quibus modo egi, aliaeque his similes. Aliae vero flore regulari monopetalo, vaginum sive thecam habent utrinque atque sic in duas valvas dehiscentem, quibus tursus a vero Lirio-narcissi et Amaryllidis Lin. genere differunt; et qui suspicor, plures adhuc species horum generum Morisoni, Horti Amstelodamensis, Tournefortii, Linnaei aliorumque esse monopetalas regulares, rogo omnes genuinos ac verum amantes Botanicos, quibus plures species Lirio-narcissi praesto sunt, quam humanissime, velint paullo curatius adhuc inquirere atque observare, an non adhuc plures, inter eas sint monopetalae, quae pro hexapetalis adhuc habitae sunt, sicuti figurae Aldini p. 52, Ferrarii, Cornuti, Morisoni, Commelini, Hermanni in Paradiso Bat. Tournefortii, Merianae in Metamorphosi insector. Surinamens. Tab. XXII, itemque Iacobi Douglassii Figurae Tab. I et II de Lilio Sarniensi exhibitae, Trewii tam in plantis suis selectis tab. XIII, quae Augustae Vindelicorum Haidii caelo, quam quae Norimbergae Seligmanni opera sub n. I et II prodierunt, aliaeque innuere videntur, mihique suas observationes indicare, ut sic accuratius dissimes a similibus distinguantur, et in ordinem, genus ac locum debitum redigi queant. Hoc igitur genus ultimum, quia cum floris Lilii figura valde convenit, sed vagina bivalvi a prioribus differt, a me LILIAGO appellabitur, nomine, quo alias cel. Conr. Gesnerus iam usus est in Hist. Plantar. Valer. Cordi fol. 150, b. Illis vero speciebus, quae notas habent Lirio-Narcissi et revera hexapetalae sunt, atque regularibus sive aequalibus liliaceis floribus donatae, si modo revera tales existere probetur, nomen tunc aliud dari potest. Deinde vero etiam monopetalae irregulares a regularibus, melioris doctrinae caussa, sunt distinguendae, et ad ordinem irregularium redigendae. Nolo autem hic ob leves minutias, verbi gratia, ob levem aliquam vel in laciniis aut petalis, vel staminibus aut pistillis inaequalitatem, plantas has ad irregulares referre, sed magna et in sensus sine microsopiis facile incurrens inaequalitas adsit, volo, sicuti ex. gr. in BRVNSVIGIA et Sprekelia nostra, quas sic ad monopetalis inaequalis retuli; quo ipso etiam nominum prolixitas specierum valde imminuitur, dum Linnaeus et asseciae eius singulae speciei nomini addere coacti suerunt verba: flore sive corolla aequali vel corolla inaequali, itemque vagina vel spatha simplici, vel utrinque dehiscente; quae duo vocabula, si ex generis definitione vel ordine iam nota sunt, hoc genus flores habere vel aequales vel inaequales, vel etiam vaginam aut thecam simplicem vel bivalvem, semper in speciebus omitti, et sic nomina specifica breviora, imo saepe perbrevia atque etiam multo faciliora fieri possunt discentibus.


Note: The importance of this passage is that Heister distinguished the Cape Belladonnas, depicted in Seligmann's Hortus Nitidissimis (vol. I and II), as Liliago before Linnaeus described them as Amaryllis reginae (1759). Heister did not mention a trivial name (specific epithet), so we may suggest Liliago reginae (L) Heist.