Atrebat. Rariorum aliquot stirpium per Hispanias observatarum (1576) pp. 251-253.
Carolus Clusius (Charles de l'Ecluse)

 

Narcissus serotinus Narcissus autumnalis minor

QUARTUS plantula est digitalis, unicum cauliculum gracilem & vacuum ferens, & in summo flore album Narcissus odoratum, sex foliolis constantem, & in medio calyculum luteum: siliqua angulosa semen nigrum exiguum angulosumq continet: radix Narcissi iuncifolii, minor tamen, bulbosa, multis tunicis candidis lentoq succo praegnantibus constans, quam ambit membrana quaedam nigra. Tota planta amara est, ut superiores, vereq dixit Plinius, odorato saporem rare ulli non amarum.

Nascitur plurimus ad Anam flumen in Turdalis, floretq. sine ullis sub Octobris finem.

HIS addi potest & is quem nonnulli Narcissum vocant, tametsi flore Narcisso dissimili, foliis quinis aut senis oblongis. & pollicem latis, prae virore fere nigracantibus & splendentibus, humi sparsi, inter quae braevis exit pediculus potius, quam caulis, florem suo cacumine ferens luteum Colchici forma, sex foliis constantem (quorum tria maiora alia tria interiora, quae minora sunt, smplectuntur) ex membrana velutivasculo protuberantem, intra quem sex stamina cum suis apicibus & medio pistillo videre licet: radice crassa, rotunda, intus candida, floris ut in reliquis Narcissi nigracante.

Sub Augusti finem, & Septembri germinare incipit, & plerunq floret. Gaudet montosis quibusdam Hispaniae pratis, atq etiam in Italia nasci audio.


Quartum incolae, qui sunt Baeticae pars, Toñada nuncupant, nos, quod autumno floreat, Narcissum autumnalem minorem appellanimus, ut a sequente distingueremus, quem nonnulli Narcissum autumnalem, quidam Colchicum flore luteo nuncupat, Hispani Açuçenas amarillas, id est Lilium luteum, Theophrastum forte imitati, qui hunc plantam lib. 6. cap. 6. Narcissi vel Lirii alterius nomine describere videtur, flore large amplo, coloreq (ut eruditiores volut) melino, non nigro, figura oblongo, serotinumq admonodum, post Arcturum & circa aequinoctium florentem: vel, ut sequente capite ait, autumno primis imbribus, quemq lib. 7. cap. 12. caulem tantum floris sortitum dicit uti Crocum, cum aliis omnibus bulbosis assurgat.

Narcissus vernus præcocior flavo flore Clusius