Rariorum Plantarum Historia, 1601
Clusius

SENA vel plura habet is Narcissus folia, Narcissi vulgaris foliorum instar longa, ad quorum latus emergebat caulis laevis & enodis, intus concavus, summo fastigio in nodum definens, membranaceum quoddam involucrum purpurascentis coloris sustinentem, è quo unicus flos sese exerebat sex longis & angustis foliis constans, qualia feré in Narcissi Autumnalis minoris (de quo cap. XVI. hujus libri) flore conspiciuntur, non flavi tamen, ut illa, verum rubri saturi & splendentis coloris, instar floris Arundinis Indicae vulgo appelatae, cui non valde absimilis est, è quorum medio probidant sex stamina ejusdem paenè coIoris, oblonga (quibus insidebant apices fusci coloris quia forsita ex attritu corrupti) & medius stilus, sub quo rudimentum triangularis capitis, quod haud dubiè semen dedisset, sortè etiam maturum, nisi ipse florem praecidisset, ut mihi conspiciendum praeberet: radicem, Paludano referente, habet bulbaceam, caepis vulgaribus rubentibus prorsus similem.

Unicam autem ejus plantam habebat, ipsi missam ab eruditissimo viro D. Simone de Tovar Hispalensi Medico, quae florem dabat lunio M.D. XCIIII. alterum autem expectabat sequente mense, quoniam praecedente anno, eadem planta bis illi florem protulisset, mensibus Iunio & Quintili.

AT anno insequente, ex Indice horti Tovarici, & epistolis quas ipse Tovar ad me deinde scribebat, cognoscebam Narcissum Indicum Iacobaeum ab ipso nuncupatum.

NARSISSUS Indicus, Jacobaeus mihi indigetatus, ut scribit in epistolâ Cal. lunii M. D. XCVI. ad me data, ex OccidentaIi India (ubi Azcal Xochitl, quod est, Bulbus flore rubro, voca tur) nobis delatus: nulli rei herbariae scriptori hactenus, quod sciam, notus, cujus radix bulbosa, cepae rotundae similima, venim supernà tunicâ pullâ, folia primum emittit crassa, oblonga, Narcissi marini, tibi Hemerocallis Valentina dicti, aemula: secûdum folia vero, atque adeo ex latere, pedalis & longior etiam emicat caulis, plerumque unus, aliquando vero & alter, nonnumquam pariter (quanquam hoc raro) interdum successive, dilute rubens, rotundus, compresso tamen stilo, cavus, & interius subalbidus, qui in membraneam definit vaginulam saturate rubentem, & ad extremum acum inatam sissamque, è qua flos unicus erumpit, oblongus, pediculo nixus viridiore, qui deorsum inflexus & veluti procumbens (ut in Leucoio bulboso vel Lilio rubro, tametsi non aequè nutans deorsumque procumbens) sex munitur foliis eleganti minii colore rubentibus, tribus superioribus, totidem inferioribus: quorum quod superioribus medium est, surrectius eminer: reliqua duo ad latera à medio reflectuntur: inferiora autem deorsum curvantur, cunctis ita concinnatis, ut ensis etiam rubri, qui ab ordinis Sancti lacobi equitibus in veste gestatur, formam valde referat, unde Jacobaei cognomen ipsi à me inditum. Sunt porro in hoc elegantissimo flore stamina na septem similater rubra: quorum medium aliquanto longiùs in triangularem apicem definit, cetera sex apices ces transversi finiunt, interius fusci, superficie vero luteo pulvisculo obducti: cuncta autem, ad mediam fere eorum longitudinem, medium ex inferioribus folium ambit: idem etiam à reliquis duobus inferioribus complexum: atque ubi haec deorsum flectuntur, stamina ipsa sursum elevantur.

Illo ipso porrò anno floris cum suo caule & foliorum iconem ad me mittebat Illmus Comes Arembergius, quam ad vivum depingi curaverat ex planta quae illi florem protulerat, a D. Tovare eodem anno acceptâ: deinde sequente Februario bulbi suis coloribus expressi iconem, qui crassus est tunica exteriore fusca tectus, fibrisque infima sede, nonnihil prominente, frequentibus, crassis plerisque & in alias tenuiores divisis, & aliis minoribus, praeditus.